The Latin text has been supplied by Mr. Wilfried Lechner-Schmidt.    It basically follows the Group I text from which Meyer printed in his  critical edition ["Vita Adae et Evae"    Abhandlungen der koeniglichen  Bayerischen Akademie der Wissenschaften, Philsoph.-philologische  Klasse.   Munich:  14.3: 185-250]  It has been translated by B. Custis   with the assistance of G. Anderson and R. Layton       
  THE LIFE OF ADAM AND EVE 
1.1  Quando expulsi sunt [II,III=Cum expulsi (fuissent? essent?)] Adam et Eva   de paradiso, fecerunt sibi tabernaculum et fuerunt VII dies lugentes et  lamentantes in magna tristitia.          
2.1  Post VII autem dies coeperunt esurire et quaerebant escam, ut manducarent   et non inveniebant.        
2.2   Tunc dixit Eva ad Adam: domine mi, esurio. vade, quaere nobis, quod  manducemus. forsitan respiciet et miserebitur nobis dominus deus et  revocabit nos in locum, quo prius eramus.          
3.1   Et surrexit Adam et ambulavit VII dies omnem terram illam et non invenit   escam, qualem habebant in paradiso.       
3.2  Et dixit Eva ad Adam: domine mi, putas fac me utinam moriar. et forte  introducat te dominus deus denuo in paradisum, quoniam propter me iratus   est tibi dominus deus. vis interficere me, ut moriar? et forte introducet   te dominus deus in paradisum, quia propter meam causam expulsus es inde.        
3.3  Respondit Adam: noli, Eva, talia dicere, ne forte aliquam iterum  maledictionem inducat in nos dominus deus. quomodo potest fieri, ut  mittam manum meam in carnem meam? sed surgamus et quaeramus nobis, unde  vivamus, ut non deficiamus.
   
    
4.1  Et ambulantes quaesierunt novem dies et non invenerunt sicut habebant in   paradiso, sed hoc tantum inveniebant, quod animalia edebant.      
4.2  Et dixit Adam ad Evam: haec tribuit dominus animalibus et bestiis, ut  edant; nobis autem esca angelica erat.       
4.3  Sed iuste et digne plangimus ante conspectum dei, qui fecit nos.  peniteamus penitentiam magnam; forsitan indulgeat et miserebitur nostri  dominus deus et disponet nobis, unde vivamus.             
5.1  Et dixit Eva ad Adam: domine mi, dic mihi, quid est penitentia et  qualiter peniteam, ne forte laborem nobis inponamus, quem non possumus  sustinere, et non exaudiat preces nostras.        
5.2  Et avertat dominus faciem suam a nobis, quia sicut promisimus non  adimplevimus.      
5.3  Domine mi, quantum cogitasti penitere, quod ego tibi induxi laborem et  tribulationem.          
6.1  Et dixit Adam ad Evam: non potes tantum facere quantum ego, sed tantum  fac ut salveris. ego enim faciam quadraginta diebus ieiunans: tu autem  surge et vade ad Tigris fluvium et tolle lapidem et sta super eum in aqua   usque ad collum in altitudine fluminis. et non exiet sermo de ore tuo,  quia indigni sumus rogare dominum, quia labia nostra inmunda sunt de  ligno inlicito et contradicto.       
6.2  Et sta in aqua fluminis XXXVII dies. ego autem faciam in aqua Jordanis XL   dies. forsitan miserebitur nostri dominus deus.          
7.1  Et ambulavit Eva ad Tigris flumen et fecit sicut dixit ei Adam.       
7.2  Similiter ambulavit Adam ad flumen Jordanis et stetit super la pidem  usque ad collum in aqua.         
8.1  Et dixit Adam: tibi dico, aqua Jordanis, condole mihi et segrega mihi  omnia natantia, quae in te sunt et circumdent me ac lugeant pariter  mecum.       
8.2  Non se plangant, sed me, quia ipsi non peccaverunt, sed ego.       
8.3  Statim omnia animantia venerunt et circumdederunt eum et aqua Jordanis  stetit ab illa hora non agens cursum suum.          
9.1  Et transierunt dies XVIII. tunc iratus est Satanas et transfiguravit se  in claritatem angelorum et abiit ad Tigrem flumen ad Evam.      
9.2  Et invenit eam flentem. et ipse diabolus quasi condolens ei coepit flere   et dixit ad eam: egredere de flumine [II,III+et repausa ] et de cetero  non plores. iam cessa de tristitia et gemitu. quid sollicita es tu et  Adam vir tuus?       
9.3  Audivit dominus deus gemitum vestrum et suscepit penitentiam vestram; et   nos omnes angeli rogavimus pro vobis deprecantes dominum,      
9.4  et misit me, ut educerem vos de aqua et darem vobis alimentum, quod  habuistis in paradiso et pro quo planxistis.        
9.5  Nunc ergo egredere de aqua et perducam vos in locum, ubi paratus est  victus vester.          
10.1  Haec audiens autem Eva credidit et exivit de aqua fluminis et caro eius  erat sicut herba de frigore aquae.       
10.2  Et cum egressa esset cecidit in terram et erexit eam diabolus et perduxit   eam ad Adam.      
10.3  Cum autem vidisset eam Adam et diabolum cum ea, exclamavit cum fletu  dicens: O Eva, O Eva, ubi est opus penitentiae tuae? quomodo iterum  seducta es ab adversario nostro, per quem alienati sumus de habitatione  paradisi et laetitia spiritali.          
11.1  Haec cum audisset Eva cognovit quod diabolus suasit exire de flumine et  cecidit super faciem suam in terram et duplicatus est dolor et gemitus et   planctus ab ea.       
11.2  Et exclamavit dicens: ve tibi, diabole, quid nos expugnas gratis? quid  tibi apud nos? aut quid tibi fecimus, quoniam dolose nos persequeris? aut   quid pertinet ad nos malitia tua?       
11.3  Numquid nos abstulimus gloriam tuam et fecimus te sine honore esse? quid   persequeris nos, inimice, usque ad mortem impie et invidiose?           
12.1  Et ingemescens diabolus dixit: O Adam, tota inimicitia mea et invidia et   dolor ad te est, quoniam propter te expulsus sum et alienatus de gloria  mea, quam habui in caelis in medio angelorum, et propter te eiectus sum  in terram.        
12.2  Respondit Adam: quid tibi feci         
12.3  Aut quae est culpa mea in te? cum non sis a nobis nocitus nec laesus,  quid nos persequeris?         
13.1  Respondit diabolus: Adam, tu quid dicis mihi? propter tuam causam  projectus sum inde.         
13.2  Quando tu plasmatus es, ego proiectus sum a facie dei et foras a  societate angelorum missus sum. quando insufflavit deus spiritum vitae in   te et factus est vultus et similitudo tua ad imaginem dei, et adduxit te   Michahel et fecit te adorare in conspectu dei, et dixit dominus deus:  ecce Adam, feci te ad imaginem et similitudinem nostram         
14.1  Et egressus Michahel vocavit omnes angelos dicens: adorate imaginem  domini dei, sicut praecepit dominus deus.      
14.2  Et ipse Michahel primus adoravit, et vocavit me et dixit: adora imaginem   dei Jehova.       
14.3  Et respondi ego: non habeo ego adorare Adam. et cum compelleret me  Michahel adorare, dixi ad eum: quid me compellis? non adorabo deteriorem   et posteriorem meum. in creatura illius prius sum. antequam ille fieret,   ego iam factus eram. ille me debet adorare.         
15.1  Hoc audientes ceteri qui sub me erant angeli noluerunt adorare eum.        
15.2  Et ait Michahel: adora imaginem dei. si autem non adorave ris, irascetur   tibi dominus deus.      
15.3  Et ego dixi: si irascitur mihi, ponam sedem meam super sidera caeli et  ero similis altissimo.         
16.1  Et iratus est mihi dominus deus et misit me cum angelis meis foras de  gloria nostra, et per tuam causam in hunc mundum expulsi sumus de  habitationibus nostris et proiecti sumus in terram.       
16.2  Et statim facti sumus in dolore, quoniam expoliati sumus tanta gloria,       
16.3  et te in tanta laetitia delitiarum videre dolebamus.        
16.4  Et dolo circumveniebam mulierem tuam et feci te expelli per eam de  delitiis laetitiae tuae, sicut ego expulsus sum de gloria mea.          
17.1  Haec audiens Adam a diabolo exclamavit cum magno fletu et dixit: domine  deus meus, in manibus tuis est vita mea. fac ut iste adversarius meus  longe sit a me, qui quaerit animam meam perdere, et da mihi gloriam eius,   quam ipse perdidit.       
17.2  Et statim non apparuit diabolus ei.       
17.3  Adam vero perseveravit XL diebus stans in poenitentia in aqua Jordanis.            
18.1  Et dixit Eva ad Adam: vive tu, domine mi. tibi concessa est vita, quoniam   tu nec primam nec secundam praevaricationem fecisti , sed ego  praevaricata et seducta sum, quia non custodivi mandatum dei. et nunc  separa me a lumine vitae istius, et vadam ad occasum solis et ero ibi  usque dum moriar.       
18.2  Et coepit ambulare contra partes occidentales et coepit lugere et amare  flere cum gemitu magno.       
18.3   Et fecit ibi habitaculum habens in utero foetum trium mensium.         
19.1  Et cum adpropinquasset tempus partus eius coepit conturbari doloribus et   exclamavit ad dominum dicens:        
19.2   miserere mei, domine, adiuva me.  Et non exaudiebatur nec erat  misericordia dei circa eam. et dixit ipsa in se: quis nuntiabit domino  meo Adae? deprecor vos luminaria caeli, dum revertimini ad orientem,  nuntiate domino meo Adam.             
20.2  Et ambulans invenit eam in luctu magno; et dixit Eva: ex quo vidi te,  domine mi, refrigeravit anima mea in doloribus posita. et nunc deprecare   dominum deum pro me ut exaudiat te et respiciat ad me et liberet me de  doloribus meis pessimis.      
20.3  Et deprecatus est Adam dominum pro Eva.         
21.1  Et ecce venerunt XII angeli et duo virtutes stantes a dextris et a  sinistris Evae.   Eve.       
21.2  Et Michahel erat stans a dextris et tetigit faciem eius usque ad pectus  et dixit ad Evam: beata es, Eva, propter Adam. quoniam preces eius magnae   sunt et orationes, missus sum ad te, ut accipias adiutorium nostrum.  exsurge nunc et para te ad partum       
21.3a  Et peperit filium et erat lucidus. et continuo infans ex surgens cucurrit   et manibus suis tulit herbam et dedit matri suae. et vocatum est nomen  eius Cain.             
22.1  Et tulit Adam Evam et puerum et duxit eos ad orientem.        
22.2   Et misit dominus deus per Michahel angelum semina diversa et dedit Adae   et ostendit ei laborare et colere terram, ut habeant fructum, unde  viverent ipsi et omnes generationes eorum.       
22.3  Postea enim concepit Eva et genuit filium, cui nomen Abel. et manebat  Cain cum Abel in unum.       
22.4a  Et dixit Eva ad Adam:      
22.4b  domine mi, dormiens vidi visum quasi sanguinem filii nostri Abel in manu   Cain ore suo deglutientis eum. propterea dolorem habeo.      
22.5  Et dixit Adam: Vae, ne forte interficiat Cain Abel! sed separemus eos ab   invicem et faciamus eis singulas mansiones.         
23.1  Et fecerunt Cain agricolam, Abel fecerunt pastorem, ut ita fuissent ab  invicem separati.       
23.2  Et post haec interfecit Cain Abel. erat autem tunc Adam annorum CXXX.  interfectus est autem Abel cum esset annorum CXXII.      
23.3  Et post haec cognovit Adam uxorem suam et genuit filium et vocavit nomen   eius Seth.          
24.1  Et dixit Adam ad Evam: ecce genui filium pro Abel, quem occidit Cain.        
24.2  Et postquam genuit Adam Seth, vixit annos DCCC et genuit filios XXX et  filias XXX, simul LXIII. et multiplicati sunt super terram in nationibus   suis.            
25.1  Et dixit Adam ad Seth: audi, fili mi Seth, ut referam tibi, quae audivi  et vidi. postquam eiecti sumus de paradiso ego et mater tua,       
25.2  cum essemus in oratione, venit ad me Michahel archangelus nuntius dei.       
25.3  Et vidi currum tamquam ventum et rotae illius erant igneae et raptus sum   in paradisum iustitiae. et vidi dominum sedentem et aspectus eius erat  ignis incendens intolerabilis. et multa milia angelorum erant a dextris  et a sinistris currus illius.         
26.1  Haec videns perturbatus sum et timor comprehendit me et adoravi coram deo   super faciem terrae.       
26.2 
Et dixit mihi deus: ecce tu morieris, quia praeteristi mandatum dei, quia   plus audisti vocem uxoris tuae quam tibi dedi in potestatem, ut haberes  eam in voluntatem tuam. et audisti illam et verba mea praeteristi.           
27.1  Et cum haec audivi verba dei, procidens in terram adoravi dominum et  dixi: domine mi, omnipotens deus et misericors sancte et pie, ne deleatur   nomen memoriae tuae maiestatis. sed converte animam meam, quia morior et   spiritus meus exibit de ore meo.       
27.2  Ne proicias me a facie tua quem de limo terrae plasmasti, nec postponas  gratiae tuae quem nutristi.       
27.3  Et ecce verbum tuum incedit mihi et dixit dominus ad me: quoniam  figurantur dies tui factus es diligens scientiam, propter hoc non  tolletur de semine tuo usque in seculum ad ministrandum mihi.           
28.1  Et cum haec verba audivi, prostravi me in terram et adoravi dominum deum   dicens: tu es aeternus deus et summus et omnes creaturae tibi dant  honorem et laudem.        
28.2  Tu es super omne lumen fulgens vera lux, vita vivens, incomprehensibilis   magnitudinis virtus. tibi dant honorem et laudem spiritales virtutes. tu   facis cum genere humano magnalia misericordiae tuae.       
28.3  Postquam adoravi dominum, statim Michahel archangelus dei adprehendit  manum meam et eiecit me de paradiso visitationis et iussionis dei.       
28.4  Et tenens Michahel in manu sua virgam tetigit aquas quae erant circa  paradisum et gelaverunt.          
29.1  Et pertransivi et Michahel pertransivit mecum et reduxit me in locum,  unde me rapuit.        
29.2  Audi, fili mi Seth, et caetera mysteria sacramentaque futura quae mihi  sunt revelata, qui per lignum scientiae comedens cognovi et intellexi,  quae erunt in hoc seculo.       
29.3  29.3  [II,III,IV+temporali (III+futura)] quae facturus est Deus creaturae   suae humano generi.        
29.4  Apparebit Dominus in flamma ignis. ex ore maiestatis suae dabit omnibus  mandata et praecepta (ex ore eius exiet gladius ex utraque parte acutus?)   et sanctificabunt eum in domo habitationis maiestatis illius. et ostendet   illis locum mirabilem maiestatis suae.        
29.5  Et tunc aedificabunt domum domino deo suo in terra, qua pavit illos (quam   praeparabit eis?), et ibi praeteribunt praecepta eius et accendetur  sanctuarium eorum et terra eorum deseretur et ipsi dispergentur propter  quod exacerbaverunt Deum.        
29.6  Et iterum (die tertio?, septimo?) saluos faciet illos a dispersione  illorum, et iterum aedificabunt domum Dei et exaltabitur novissime domus   Dei maior quam prius,       
29.7  Et iterum superabit iniquitas aequitatem. et post haec habitabit Deus cum   hominibus in terris videndus. et tunc incipiet aequitas fulgere. et domus   Dei in saeculum honorabitur et non poterunt adversa amplius nocere  hominibus, qui sunt in Deo credentes. et suscitabit sibi Deus plebem  fidelem, quam salvabit in secula seculorum. et impii punientur a deo rege   suo qui noluerint amare legem illius.        
29.8  Celum et terra noctes et dies et omnes creaturae obedient ei et non  praeteribunt mandatum eius nec mutabunt opera sua. homines autem  mutabuntur derelinquentes legem Domini.       
29.9  Propter hoc repellet Dominus a se impios et iusti fulgebunt sicut sol in   conspectu Dei. et in tempore illo purificabuntur homines per aquam a  peccatis.         
29.10  Condempnati autem erunt nolentes purificari per aquam. et felix erit  homo, qui correxerit animam suam, quando erunt iudicia et magnalia dei  inter homines et inquirentur facta eorum a Deo iusto iudice.]            
30.1  Postquam factus est Adam annos DCCCCXXX, sciens quoniam dies eius  finiuntur dixit [II,III+ad Evam]: congregentur ad me omnes filii mei, ut  benedicam eos, antequam moriar, et loquar cum eis.      
30.2  Et congregati sunt in tres partes ante conspectum eius coram oratorio,  ubi adorabant dominum deum. [III+erat autem numerus XV milia virorum  exceptis mulieribus et parvulis]        
30.3  Et interrogaverunt eum: [II,III+et cum congregasti essent omnes una voce  dixerunt] quid tibi est, pater, ut congregares nos? et quare iaces in  lecto tuo?       
30.4  Et respondens Adam dixit: filii mei, male mihi est doloribus. et dixerunt  ad eum omnes filii eius: quid est pater male habere doloribus?         
31.1  Tunc filius eius Seth dixit: domine forte desiderasti de fructu paradisi,  ex quo edebas, et ideo iaces contristatus?      
31.2  Dic mihi et vadam ad proximas ianuas paradisi et mittam pulverem in caput  meum et proiciam me in terram ante portas paradisi et plangam in  lamentatione magna deprecans dominum. forsitan audiet me et mittet  angelum suum ut adferat mihi de fructu quod desiderasti.       
31.3  Respondit Adam et dixit: non,  fili mi, non desidero, sed infirmitatem et  dolorem magnum habeo in corpore meo.  Respondit Seth: quid est dolor,  domine pater, nescio; sed noli nobis abscondere, sed dic nobis [III+quia  penitus ignoramus].            
32.1  Et respondit Adam et dixit: audite me, filii mei. quando fecit nos deus,   me et matrem vestram, et posuit nos in paradisum et dedit nobis omnem  arborem fructiferam ad edendum et interdixit nobis: de arbore scientiae  boni et mali, quae est in medio paradisi, ne comedatis ex ea.       
32.2  Deus autem partem dedit paradisi mihi et matri vestrae: arborem  orientalis partis et boreae quae est (et erubie que est?, et bone que  est?, boree quod est?) contra aquilonem dedit mihi, et matri vestrae  dedit partem austri et partem occidentalem.          
33.1  Dedit nobis dominus deus angelos duos ad custodiendos nos.      
33.2  Venit hora ut ascenderunt angeli in conspectu dei adorare. statim invenit   locum adversarius diabolus dum absentes essent angeli.  et seduxit  diabolus matrem vestram, ut manducaret de arbore inlicita et contradicta.         
33.3  et manducavit et dedit mihi.          
34.1  Et statim iratus est nobis dominus deus et dixit ad me dominus. eo quod  dereliquisti mandatura meum et verbum meum quod confortavi tibi non  custodisti, ecce inducam in corpus tuum LXX plagas; diversis doloribus ab   initio capitis et oculorum et aurium usque ad ungulas pedum et per  singula membra torquebimini.  haec deputavit in flagellationem dolori uno   cum arboribus (dolorum pro transgressione fructus arboris?).  Haec autem   omnia misit dominus ad me et omnes generationes nostras.      
34.2  Deus autem partem dedit paradisi mihi et matri vestrae: arborem  orientalis partis et boreae quae est (et erubie que est?, et bone que  est?, boree quod est?) contra aquilonem dedit mihi, et matri vestrae  dedit partem austri et partem occidentalem.             
35.1  Haec dicens Adam ad omnes filios suos comprehensus est magnis doloribus  et clamans magnis vocibus dicebat: quid faciam infelix, positus in  talibus doloribus.       
35.2  Et cum vidisset eum Eva flentem coepit et ipsa flere dicens: domine deus   meus, in me transfer dolor em eius, quoniam ego peccavi. Et dixit Eva ad   Adam: domine mi, da mihi partem dolorum tuorum, quoniam a me culpa haec  tibi accessit.         
36.1  Et dixit Adam ad Evam: exsurge et vade cum filio meo Seth ad proximum  paradisi [III=portas paradysi] et mittite pulverem in capita vestra et  prosternite vos in terram et plangite in conspectu dei.      
36.2  Forsitan miserebitur et transmittet angelum suum ad arborem misericordiae   suae, de qua currit oleum vitae, et dabit vobis ex ipso modicum, ut me  unguatis ex eo, ut quiescam ab his doloribus, ex quibus consumor.              
37.1  Et abierunt Seth et mater eius contra portas paradisi; et dum ambularent,   ecce subito venit serpens bestia et impetum faciens morsit Seth.       
37.2  Et cum vidisset Eva flevit dicens: heu mihi miserae, quoniam maledicta  sum, quoniam non custodivi praecepta domini.       
37.3  Et dixit Eva ad serpentem voca magna: bestia maledicta, quomodo non  timuisti mittera te ad imaginem dei, sed ausus es pugnare cum ea? aut  quomodo praevaluerunt dentes tui?          
38.1  Respondit bestia voce humana: O Eva, numquid non ad vos est malitia  nostra? nonne contra vos est furor noster?      
38.2  Dic mihi, Eva, quomodo apertum est os tuum, ut manducares de fructu, quem   praecepit tibi dominus deus ut non manducares:      
38.3  nunc autem non potes portare, si tibi incepero exprobrare?         
39.1   Tunc dixit Seth ad bestiam: increpet te dominus deus. stupe, obmutesce:   claude os tuum, maledicte inimice veritatis confusio perditionis; recede   de imagine dei usque in diem, quando dominus deus iusserit in  comprobationem te adduci.       
39.2  et dixit bestia ad Seth: ecce recedo, sicut dixisti, a facie imaginis  dei. statim recessit plaga de dentibus a Seth.            
40.1  Seth autem et mater eius ambulaverunt in partes paradisi propter oleum  misericordiae, ut ungerent Adam infirmum. et pervenien tes ad portas  paradisi tulerunt pulverem de terra et posuerunt super caput suum. et  prostraverunt se in terram super faciem suam et coeperunt plangere cum  gemitu magno deprecantes dominum deum, ut misereretur Adae in doloribus  suis et mitteret angelum suum dare eis oleum de arbore misericordiae  suae.          
41.1  41:1 [Orantibus autem eis horas multas et deprecantibus ecce angelus  Michahel apparens eis dixit: ego missus sum ad te a domino,  ego sum  constitutus a domino super corpus humanum.       
41.2  tibi dico, Seth homo dei, noli lacrimare orando et deprecando propter  oleum ligni misericordiae, ut perunguas patrem tuum Adam pro doloribus  corporis sui.             
42.1  Quia nullo modo poteris ex eo accipere, nisi in novissimis diebus,   quando completi fuerint quinque milia et quingenti anni.       
42.2  Tunc veniet super terram amantissimus rex dei resuscitare corpus Adae et   cum eo resuscitare corpora mortuorum. Et ipse filius dei veniens  baptizabitur in flumine Jordanis et dum egressus fuerit de aqua Jordanis,   tunc de oleo misericordiae suae perunguet omnes credentes in se.      
42.3  42:4 Et erit oleum misericordiae in generationem et generationem eis, qui   renascendi sunt ex aqua et spiritu sancto in vitam aeternam.  Tunc  descendens in terris amantissimus filius dei Christus introducet patrem  tuum Adam in paradisum ad arborem misericordiae. END NIC]             
43.1  Tu autem, Seth, vade ad patrem tuum Adam, quoniam completum est tempus  vitae illius. adhuc sex dies tunc exibit anima eius de corpore et, cum  exierit, videbis magna mirabilia in caelo et in terra et in luminaribus  caeli.         
43.2  Haec dicens Michahel statim recessit a Seth.  et reversi sunt Eva et Seth. ac tulerunt secum [III+ ramusculum et odor]  odoramenta hoc est nardum et crocum et calaminthen et cinamomum.  [III+ continuo discessit angelus ab eo in paradisum et attulit ramusculum trium foliorum fractum de arbore scientiae per quam expulsi fuerant Adam et Eua de paradiso reuersusque ad Seth dedit ei dicens: haec porta patri tuo ad refrigerium et solatium corporis sui.  festina ne tardaueris.     uade ad patrem tuum, quoniam impletum est tempus vitae suae, adhuc sex dies et exiet anima eius de corpore . . .tulerunt secum    ranusculum et   odoramenta hoc est nardum et crocum et calamum et cynamomum   .  et factum est dum Eva et Seth transirent aquam Jordanis, ecce ramus quem dederat ei angelus cecidit in medio fluminis.  et cum pervenissent Seth et mater eius ad Adam, dixerunt omnia quae gesta fuerant. ]      
 
44.1  Et cum pervenissent Seth et mater eius ad Adam dixerunt ei [III+omnia,  quae gesta fuerant in via, et dixit], quia bestia serpens morsit Seth.           
44.2  Et dixit Adam ad Evam: quid fecisti? induxisti nobis plagam magnam,  delictum et peccatum in omnem generationem nostram. et hoc quod fecisti  post mortem meam refert filios tuos,       
44.3  quoniam qui exsurgent a nobis laborantes non sufficient sed deficient et   maledicent nos dicentes:        
44.4  quoniam omnia mala intulerunt nobis parentes nostri, qui ab initio  fuerunt. haec audiens Eva coepit lacrimare et ingemescere.  [III+ et dixit Adam filio suo Seth: numquid angelus non misit mihi aliquid.  conturbatus vero Seth et perterritus, quod non inuenit quod miserat ei angelus, dixit patri suo:  Ramum misit tibi angelus de paradiso, qui cecidit mihi in medio fluminis Jordanis.  Cui pater: Vade fili me, et in ipso loco ubi cecidit inuenies et affer mihi, ut uideam antequam moriar et benedicat tibi anima mea.  Reuersus est Seth ad flumen, inuenit ramum in medio fluminis numquam de loco motum et gauisus Seth tulit eum patri suo, quem cum accepisset  Adam (et uidisset diligenter    add. cod.    15) gauisus est gaudio magno et dixit:  Ecce mors et resurrectio mea.  Rogauitque filios suos ut plantarent ramum ad caput sepulchri sui.].           
45.1  Et sicut praedixit Michahel archangelus, post sex dies venit mors Adae.          
45.2  Cum cognovisset Adam, quia hora venit mortis suae, dixit ad omnes filios   suos: ecce sum annorum DCCCCXXX, et si mortuus fuero, sepelite me contra   ortum dei magnum (contra ortum diei in agrum habitationis illius?)  habitationibus.        
45.3  Et factum est, cum finisset omnes sermones illius, tradidit spiritum.            
46.1  Obtenebratus est sol et luna et stellae per dies VII. et cum esset Seth  amplexans corpus patris sui lugens desuper et Eva cum esset respiciens in   terram intextas manus super caput eius habens et caput super genua  imponens et omnes filii eius fletibus amaris simis lacrimassent:        
46.2 
46:2 Et ecce Michahel angelus apparuit stans ad caput Adae et dixit ad  Seth: exurge desuper corpus patris tui et veni ad me et vide, quid de eo   disponat dominus deus. plasma eius est et misertus est ei.           
47.1   Et omnes angeli canentes tubis dixerunt: benedictus es, domine, quia  misertus es plasmae tuae.        
47.3   Tunc vidit Seth manum domini extensam tenentem Adam; et tradidit  Michaheli dicens:        
47.5   sit in custodia tua usque in diem dispensationischange his mourning into   joy.   mos, quando convertam luctum eius in gaudium.  Tunc sedebit in throno  eius, qui eum supplantavit.              
48.1  Et dixit iterum dominus ad Michahel et Urihel angelos: afferte mihi tres   sindones bissinas et expandite super Adam. et alias sindones super Abel  filium eius, et sepelite Adam et filium eius.        
48.2  Et processerunt omnes virtutes angelorum ante Adam. et sanctificata est  dormitatio mortuorum.        
48.3  Sepelierunt Adam et Abel Michahel et Urihel angeli in partibus paradisi  videntibus Seth et matre eius et alio nemine. et dixerunt Michahel et  Urihel: sicut vidistis, similiter sepelite mortuos vestros.  [III+ His expletis angeli discesserunt ab eis.  Seth uero filius eius plantauit ramum arboris, sicut rogauerat eum pater eius, ad caput sepulchri eius.  qui creuit in arborem magnam.  post multum uero tempus inuenta est a uenatoribus Salomonis, et sibi allata et ab ipso miris modis ornata et postmodum propter reginam austri destructa, quae uenit a finibus terrae audire et uidere sapientiam Salomonis.  cui epse etiam ostendit omnia secreta sua et hoc lignum mirifice in templo suo ornatum.  quo uiso statim prophetauit perhoc lignum omnia regna et munitiones et leges Judeorum destrui.  Quo audito rex lignum hoc auro et argento et lapidibus pretiosis precepit ornari (orbari?), et in piscinam Probaticam proici, ubi postmodum (supernatauit.     Ende von cod.    2) semper descendit angelus et turbabat aquam et cottidie sanabatur unus usque ipsum Christum.  qui postmodum in ipso ligno suspensus est in eo qui dicitur Caluarie locus et in ipso stipite arboris posito ita ut sanguis ipsius redemptoris in caput primi plasmatis descenderet.]           
49.1  Post sex dies vero quod mortuus est Adam, cognoscens Eva mortem suam,  congregavit omnes filios suos et filias suas, qui fuerunt Seth cum XXX  fratribus et XXX sororibus, et dixit ad omnes Eva:       
49.2  Audite me, filii mei, ut referam vobis, quod ego et pater vester  transgressi sumus praeceptum dei et dixit nobis Michahel archangelus:       
49.3  propter praevaricationes vestras generi vestro superinducet dominus  noster iram iudicii sui primum per aquam secundum per ignem: his duobus  iudicabit dominus omne humanum genus.          
50.1  Sed audite me, filii mei! facite ergo tabulas lapideas et alias tabulas  luttea et scribite in his omnem vitam meam et patris vestri quae a nobis   audistis et vidistis.        
50.2  Si per aquam iudicabit genus nostrum, tabulae de terra solventur et  tabulae lapideae perma nebunt. si autem per ignem iudicabit genus  nostrum, tabulae lapideae solventur et de terra luteae decoquentur. haec   omnia        
50.3   cum dixisset Eva filiis suis expandit manus in caelum orans et inclinans   genua in terram et adorans dominum et gratias agens tradidit spiritum.             
51.1  Postea cum magno fletu sepelierunt eam omnes filii eius. cum essent  lugentes quattuor dies, tunc apparuit eis Michahel archangelus dicens ad   Seth:       
51.3  homo dei, ne amplius lugeas mortuos tuos quam sex dies quia septimo die  signum resurrectionis est futuri seculi requies, et in die septimo  requievit dominus ab omnibus operibus suis. [III+omni opere suo. Octavus   vero dies futurae et aeternae beatitudinis est, in qua omnes sancti cum  ipso creatore et salvatore simul cum anima et corpore nunquam de cetero  morituri regnabunt per infinita secula seculorum. Amen] III.       
51.3   tunc  Seth fecit tabulas.            
52.1  Tunc Seth fecit (duas?) tabulas lapideas et (duas?) luteas, (et composuit   apices literarum?) et scripsit in eis vitam patris sui Adae et matris sue   Evae quam ab eis audivit et oculis suis vidit et posuit tabulas in medio   domus patris sui in oratorio ubi orabat dominum. et post diluvium a  multis videbantur hominibus tabulae illae scriptae (lapides illi  scripti?) et a nemine legebantur.  Salomon autem sapiens vidit scripturam   et deprecatus est dominum et apparuit ei angelus domini dicens: ego sum  qui tenui manum Seth, ut scriberet cum digito suo (ferreo digito?, ferreo   stilo?) lapides istos, et eris sciens scripturam, ut cognoscas et  intelligas (ubi sint) quid contineant lapides isti omnes et ubi fuerit  oratorium, ubi Adam et Eva adorabant dominum deum. et oportet te ibi  aedificare templum domini id est domum orationis.  Tunc Salomon supplevit   templum domini dei et vocavit literas illas achiliacas hoc est sine  verborum doctrina scriptas (achilicas quod est latine lapideas id est  sine labiis doctrina scripta?, achiliacas quod est latine sillabicas hoc   est sine librorum doctrina scriptas ?) digito Seth, tenens manum eius  angelus domini.          
53.1  et in ipsis lapidibus inventum est, quod prophetavit septimus ab Adam  Enoch dicens ante diluvium de adventu Christi: ecce veniet dominus in  sanctis suis (in sanctis milibus suis?, in milibus suis?, in sanctis  nubibus suis?) facere iudicium de omnibus et arguere impios de omnibus  operibus suis quibus locuti sunt de eo peccatores et impii murmuratores  et irreligiosi qui secundum concupiscentias suas ingrediuntur et os eorum   locutum est superbiam.] [IV+et os illorum locuntur superbiam ibunt in  orcum, iusti vero plaudentes in regnum caelorum.           
54.1  Adam vero post quadraginta dies introivit in paradisum et Eva post  octoginta et fuit Adam in paradisum annos septem et sub die moverunt  omnem bestiarum]            
55.1  Sciendum est quod de octo partibus plasmatum fuit corpus Ade. Una pars  erat de limo terre unde facta est caro eius et inde piger erit. Alia pars   erat de mari unde factus est sanguis eius et inde erat uagus et profugus.   Tertia pars erat de lapidibus terre unde sunt ossa eius et inde erat  durus et auarus. Quarta pars erat de nubibus, inde facte sunt  cogitaciones eius et inde factus est luxuriosus. Quinta pars erat de  uento unde factus est anelitus et inde factus est leuis. Sexta pars erat   de sole unde facti sunt oculi eius et inde erat bellus et preclarus.  Septima pars est de luce mundi unde factus est gratus et inde habet  scienciam. Octaua pars est de spiritu sancto unde facta est anima et inde   sunt episcopi et sacerdotes et omnes sancti et electi dei.            
56.1  Et sciendum quod deus fecit et plasmauit Adam in eo loco in quo natus est   Iesus scilicet in ciuitate Bedleem que est in medio mundi, et ibi de  quatuor angulis terre corpus Ade factum est, deferentibus angelis de limo   terre de partibus illis, uidelicet Micaele Gabriele Raphaele et Uriele.  Et erat illa terra candida et munda sicut sol, et conspersa est illa  terra de quatuor fluminibus id est Geon Phison Tigris et Euphrates, et  factus est homo ad imaginem dei, et insufflauit in faciem eius spiraculum   uite scilicet animam. Sicut enim a quatuor fluminibus conspersus sic a  quatuor uentis accepit flatus.            
57.1  Cum factus fuisset Adam et non erat ei nomen impositum adhuc, dixit  dominus ad quatuor angelos ut quererent ei nomen, et exiuit Micael ad  orientem et uidit stellam orientalem Ancolim nomine et sumpsit primam  literam ab illa, et exiuit Gabriel ad meridiem et uidit stellam  meridianam nomine disis et tulit primam literam ab illa; exiuit Raphael  ad aquilonem et uidit stellam aquilonarem Arthos nomine et tulit primam  literam ab ipsa; exiuit Uriel ad occidentem et uidit stellam occidentalem   Mencembrion nomine et attulit primam literam ab eadem; quibus literis  adductis dixit dominus ad Urielam, Lege literas istas, et legit et dixit,   Adam, et dixit dominus, Sic uocetur nomen eius. Explicit uita protoplasti   nostri Ade et Eue uxoris eius.